# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 xvii

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, CTORALIS CLEMENTIAE TVAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/xvii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/xvii

Qua de causa scitissime ab Hippocrate medicina definita est Lib. de Flatibus, quod sit ablatio eorum, quae excedunt, & appositio eorum, quae deficiuut. Qui autem istud optime facere potest, is optimus medicus censebitur, quantumque quis ab hoc praestando deficit, tantum deficit quoque ab ipsa arte. Est quoque ipse sanguinis auctior in febribus circulus ila tantopere a veteribus decantata natura morborum curatrix, cujus ope praesertim acuti, sine medicis & medicamentorum apparatu, convenienti ordine ac tempore, sponte sanescunt. Hujus naturae ductum arte sua sequi & imitari medicos debere toties ab antiquitate inculcatum fuit. Hic enim auctior sanguinis & humorum motus infarctus viscerum & periculosas stases & stagnationes, à quibus plerique morbi proficiscuntur, successive removet atque noxios humores expellit. Quam ob rem, quum tanta beneficia in corpus nostrum ab hoc sanguinis circulo redundent, merito quaeritur, à quanam causa hic motus proveniat, quum nihil se ipsum movere vel locum mutare possit. Nam qui eas causas recte callet, illi in proclivi est perspicere, quaenam huic motui conveniant vel repugnent, sive quae salubria & insalubria sint, in quo maxime medici officium positum existimamus. Sunt vero duplicis generis solidorum motus, contractio nempe & dilatatio, quibus omne fluidum dum in universo corpore movetur atque propellitur. Hujus itaque causae sunt inquirendae, quarum nulla alia, meo quidem judicio, praeter sanguinem reperitur. Hic non modo ex solido & humido elemento, sed & ex celerrimae ad motum promtitudinis sulphurea, aëreo-aetherea materia, quae in cerebro, quo nullum animal caret, quoad partem secernitur, compositus est. Jam vero notatu perquam dignum est, nullum motum in parte quadam solida aut musculosa aut membranacea celebrari posse, nisi ejus interior substantia sanguinis & fluidi nervei influxu sufficienter perfusa sit, quo intercepto omnis movendi facultas, omne robur ac tonus exspirant.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
