Latin
CTORALIS CLEMENTIAE TVAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 xviii
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim sanguis in convenienti mensura ac temperie &motu bene constitutus omnium virium ac motuum in corpore nostro fons atque origo mihi videtur. Qui copiosiorem &benignum sanguinem in vasis capacioribus alunt &nervos robustiores obtinent, ii ceteris vigore robore animique vivacitate antecellunt; quum contra observemus, eos plerumque timidiores &imbecilliores esse, qui exilioribus vasis ac nervis praediti sunt. Neque incognitum est, omnia ea, quae sanguinis tenerioris liberiorem in partes influxum promovent, ut sunt praeter animum tranquillum &purum ac sincerum aërem, vinum, motus, exercitatio corporis, bona alimenta &medicamenta penetrantis virtutis &fragrantiae, vires ex diuturna fame, Dig sitizec me, longiori morbo aut largiori sanguinis effusione amissas confestim &mirifice restaurare. Sensibilis quoque &ordinaria virium in senibus vacillatio atque inopia, utut legibus diaeteticis obedientissimi sint, &absoluta atque ineluctabilis moriendi necessitas a nulla alia causa derivari potest, quam principaliter a sanguinis, nec non fluidi nervei in officinas motuum influxu languidiori.