# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 xviii

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, CTORALIS CLEMENTIAE TVAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/xviii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/xviii

Etenim sanguis in convenienti mensura ac temperie & motu bene constitutus omnium virium ac motuum in corpore nostro fons atque origo mihi videtur. Qui copiosiorem & benignum sanguinem in vasis capacioribus alunt & nervos robustiores obtinent, ii ceteris vigore robore animique vivacitate antecellunt; quum contra observemus, eos plerumque timidiores & imbecilliores esse, qui exilioribus vasis ac nervis praediti sunt. Neque incognitum est, omnia ea, quae sanguinis tenerioris liberiorem in partes influxum promovent, ut sunt praeter animum tranquillum & purum ac sincerum aërem, vinum, motus, exercitatio corporis, bona alimenta & medicamenta penetrantis virtutis & fragrantiae, vires ex diuturna fame, Dig sitizec me, longiori morbo aut largiori sanguinis effusione amissas confestim & mirifice restaurare. Sensibilis quoque & ordinaria virium in senibus vacillatio atque inopia, utut legibus diaeteticis obedientissimi sint, & absoluta atque ineluctabilis moriendi necessitas a nulla alia causa derivari potest, quam principaliter a sanguinis, nec non fluidi nervei in officinas motuum influxu languidiori.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
