Latin
CTORALIS CLEMENTIAE TVAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1 xx
Unproofread scanNot analysed yet
Si itaque intra cor invectus sanguis calidus ejus parietes extrorsum movet, tunc ob potentiam fibrarum, quibus constat, elasticam, quae a sanguine subtiliori &rore nerveo, per vasa coronaria &nervos continenter affluente, in magna tensione ac renisu sustentantur cor rursus se contrahit, &systolen patitur, qua sanguis non modo in arteriam magnam, sed in ipsam quoque cordis substantiam per coronaria vasa refunditur, ut ejus musculos ad novam contractionem &reactionem systalticam stimulare possit. Atque adeo diastole semper fit causa systoles, ac systole rursus transit in causam diastoles, &hac ratione in cordis machina liquidissime conspicitur perpetuum mobile, cujus inventio tot ac tanta hucusque ingenia ninium quantum torsit ac fatigavit. Sanguis enim cor movet, &sanguis a corde movetur, &hoc modo causa producit effectum, qui eandem causam denuo resuscitat. Una ergo motus species alterius causa est, &alterutra cessante cessat &altera. Quam ob rem fieri non potest, quin sola immodica auriculae dextrae, quae tenerioris est ceteris cordis musculis texturae, à sanguine copiosiori &rarefacto ibi congesto dilatatio totum circulum vitalem ad tempus exunguat, &syncopis causa fiat. Neque jam in difficili ize cili posita est ratio, quare vel sola manuum ac pedum sortior agitatio, aut frictio, vel calidum pediluvium, aut crebrior pulmonum per intentam vocem expansio universum sanguinis circuitum accelerare, ipsumque calorem ac transpirationem intendere possit.