# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 xxix

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, CTORALIS CLEMENTIAE TVAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/xxix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/xxix

Hinc sane prudenter fecit antiquissimus medicinae parens, Hiopocrates, quod hanc artem divinam & medicum philosophum Deo aequalem appellaverit. De caetero mihi consuitum visum fuit, eam; qua mathematici utuntur, methodum in scribendo adhibere, quia nihil in arte nostra admittendum puto nisi quod expenientia & solidis rationibus demonstrari possit. Unde semper in ea fui sententia, omnes hypotheses, fictiones, ac rationes, nisi ex scientia anatomica vel physica depromptae fuerint, penitus e medicina esse rejiciendas. Qua re impulsus universum hoc artis systema solidis definitionibus, & axiomatibus, quae principia demonstrandi sunt superstruere, omniaque praecepta variis theor emati, bus scholiis, & observationibus practicis convenienti nexu & ordine dispositis, non sine insigni labore, & meditatione, salva tamen ubivis judicii & modesti dissensus libertate, concinnare annisus sum. Ex mechanica vero desumptis principiis & rationibus in adornando hoc opere, ad explicanda naturae microcosmicae phaenomena usus sum. Mechanica est motuum scientia, quae eorum naturam, causas ac leges tradit, easque postea ad varios usus applicat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
