# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 xxv

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, CTORALIS CLEMENTIAE TVAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/xxv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/xxv

Quae vero morbosis motibus producendis idoneae sunt causae, eae utplurimum, sive a quantitatis, sive a qualitatis vitio proveniant, ex segniori sanguinis per viscera abdominis cursu & excretionibus impeditis vel non recte procedentibus resultant, & maxima ex parte intra primarum viarum regionem fixam suam sedem ac domicilium habent. Neque veroprimis in viis tantum consistunt, sed pariter ac venenum intra corpus assumtum, latius grassantur, & vim suam pernicialem per universam vasorum ac nervorum compagem longe lateque disseminant. Qua de causa maximum & praeservationis & curationis momentum in eo positum esse omnes solidioris doctrinae medici affirmabunt, ut, spreto naturae negotio, materia morbosa decenti modo correcta, evacuantibus primis ex viis maturius exturbetur. Dici enim vixpotest, quam commode graves passiones hac ratione primis statim in herbis jugulari, & nascentes primum vel supervenientes aliis morbis aegritudines penitus averti possint. Secus res habet in passionibus acutis, ubi tota motuum tam sanguinis, quam fluidi nervei oeconomia turbata est. In his enim plus quiete, temporis expectatione & clementiore medicina, quam multiplici & operosa remediorum varietate & apparatu perficitur. Si quid vero agendum est, in morbi intermissione ac remissione, qua omnis morbus gaudet, ea potissimum exhibere oportet, quae materiam nocentem aggrediuntur, eamque foras ejiciunt: quae medendi ratio etiam inter morbi initia, vel sub ejus declinatione opportunum maxime locum habere potest. Quando enim natura, ut cum veteribus loquar, in motu est, & omnia emunctoria spasmo constricta sunt, tantum abest, ut commoventia quicquam prosint, ut potius insigne detrimentum afferant.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
