# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 xxvi

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, CTORALIS CLEMENTIAE TVAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/xxvi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/xxvi

Magnopere vero dolendum est, quod princeps haec medendi regula, quo majoris momenti atque utilitatis est, eo magis a plerisque negligatur, vel plane ignoretur. In morborum autem, qui corpus diutius affligunt, curatione; ubi plus artis, quam naturae auxilio efficitur, id saltem medico perito agendum est, ut viscerum atoniam tollat, motus depressos excitet, obstructiones solvat, & nocentem materiam per convenientia emunctoria eliminet. Ad quem scopum obtinendum diuturniori quidem remediorum usu opus est; notandum tamen, quod temperatiora longe plus in hujusmodi morbis valeant, quam nimis activa & validiora, si modo debitum tempus curationi impendatut. Quemadmodum vero perpaucae & simplices sunt morborum origines & causae, quae naturalem corporis statum immutant; ita etiam perpauca sunt remediorum genera, causis hisce removendis accommodata. Universus: enim remediorum apparatus, mea quidem sententia, tantummodo ad materiam nocentem emendandam ac removendam, & perniciales motus tollendos collineat. Jam quum duo tantum sint motus morbosi, intensi nimirum ac depressi; planissime inde conficitur, duo saltem statuenda esse remediorum genera, quorum alia spasticis illis motibus sedandis, alia tono partium flaccidarum restituendo dicata sunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
