# Medicina rationalis systematica. Vol. 1 xxxi

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1, CTORALIS CLEMENTIAE TVAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/xxxi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-1/xxxi

contingunt, ex causis mere corporeis & necessario agentibus proficisci, si modo animi tranquillus ac pacatus status, qui nihil turbet, accedat. Primo enim penitus rejicienda est veterum opinio, corporum essentiam in pure passiva extensione consistere, quum recentiori aetate ab acerrimi judicii viris passim ostensum sit, substantiam, qua corpora operationes suas, quae nil nisi certae motuum species sunt, exercent, in re quadam movente ac mobili, sive vi quadam nitente ac renitente contineri, & hinc extensionem nihil aliud esse, quam substantiae hujus agentis ac moventis disfusionem. Deinde quum omnia corpora vi ad motum instructa, eorumque phaenomena ex ea dependere, magnamque calori, igni, aetheri inesse potentiam movendi & mutandi res quotidie observemus, equidem non video, quare hisce rebus virtutem movendi in corpore nostro detralere velimus. Et sane magistra experientia docemur, alimenta, elementa, venena, medicamenta omnesque res noxias posse animalium motus augere, imminuere, destruere, in ordinem redigere, ita prorsus, ut pro veneni diversitate diversissimi in corpus nostrum resultent pravi effectus, certis etiam remediorum generibus debellanidi. Accedit, quod ipsae hae res corporeae & mechanicae animae ized by Google ac mentis operationes variis modis afficiant, siquidem exinde ad varios affectus dispositio, dissidentes mores, inclinationes diversaeque ingenu vires proveniunt. Si denique iis rebus, quibus tam ad praeservandum quam ad curandum medicus utitur, & quibus quotidie vitales conservamus motus, vires in corpus nostrum detrahere, omniaque ad principium quoddam intelligens transferre velimus, quid hac ratione aliud continget, quam ut uno quasi ictu omnis rationalis doctrina & scientiae physices ac anatomices usus in medicina prosternatur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
