Latin
§. XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 106-2
Unproofread scanNot analysed yet
§. XXXIII. Cum nulla causa in rebus contingentibus a se ipsa existat, sed ab aliis causis praeincipientibus sustentetur, necesse est, ut infensissimae illae stases &stagnationes ab aliis producantur, quae antecedentes secundum scholas vocari solent. §. XXXIV. Antecedentes stagnationum &stasium causae sunt maxime sanguinis &excrementitiorum humorum solennes &consuetae secundum naturam excretiones suppressae. Scholion. Quamdiu humores ratione quantitatis &temperaturae in convenienti proportione &aequilibrio consistunt, tamdiu machina placidis &proportionatis, qui pro vita &sanitate militant gaudet motibus: simulac vero excretiones illae solennes vitium capiunt atque adeo sanguis vel humores excrementitii nimium in corpore accumulantur, statim hinc inde exitiosae humorum fiunt stagnationes motus progressivi expertes &sic morborum fit genesis. §. XXXV. Excretiones summe salutiferae vel a nimia sanguinis &succorum copia vel ab eorum degeneri &quae excretoriis motibus resistat indole vel a partium solidarum depresso robore dependet. Scholion.