# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 106-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, §. XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/106-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/106-2

§. XXXIII. Cum nulla causa in rebus contingentibus a se ipsa existat, sed ab aliis causis praeincipientibus sustentetur, necesse est, ut infensissimae illae stases & stagnationes ab aliis producantur, quae antecedentes secundum scholas vocari solent. §. XXXIV. Antecedentes stagnationum & stasium causae sunt maxime sanguinis & excrementitiorum humorum solennes & consuetae secundum naturam excretiones suppressae. Scholion. Quamdiu humores ratione quantitatis & temperaturae in convenienti proportione & aequilibrio consistunt, tamdiu machina placidis & proportionatis, qui pro vita & sanitate militant gaudet motibus: simulac vero excretiones illae solennes vitium capiunt atque adeo sanguis vel humores excrementitii nimium in corpore accumulantur, statim hinc inde exitiosae humorum fiunt stagnationes motus progressivi expertes & sic morborum fit genesis. §. XXXV. Excretiones summe salutiferae vel a nimia sanguinis & succorum copia vel ab eorum degeneri & quae excretoriis motibus resistat indole vel a partium solidarum depresso robore dependet. Scholion.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
