# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 106

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, RVM CAVSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/106

Perperam vero hae causae mortis cum morborum proximis vel ab imperitis vel ab astutis medicis vulgo confundi solent, cum hi ignaris adstantibus tales esse morborum causas, quae nulla arte vinci potuissent, promte imponunt, ut eo melius curationes suas saepe satis frivolas excusare possint: nihilo tamen minus ex frequentioribus inspectionibus cadaverum illud in pathologicum usum trahere possumus, quod videamus, quales effectus graves imo funestos motborum causae sibi relictae & non sublatae post se trahant.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
