Latin
§. XXXIIX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 107-2
Unproofread scanNot analysed yet
§. XXXIIX. Ex naturalibus &quae maxime internam solidarum habitudinem &dispositionem ad motus afficiunt, sunt aetas, temperamentum, sexus, dispositio haereditaria a parentibus, consuerudo, habitus corporis; ex praeternaturalibus dispositio prava partium solidarum a morbis vel perversa medicatione tione relicta; ex non naturalibus diuturnus moeror, cura ac angor animi, &aliae animi perturbationes. §. XXXIX. Vitia partium fluidarum morbis ingenerandis idonea, maxime aër &ingesta tam solida, quam liquida, motus quoque, quies corporis, somnus &vigilia disponunt &modificant. Scholion.