# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 107-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, §. XXXIIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/107-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/107-2

§. XXXIIX. Ex naturalibus & quae maxime internam solidarum habitudinem & dispositionem ad motus afficiunt, sunt aetas, temperamentum, sexus, dispositio haereditaria a parentibus, consuerudo, habitus corporis; ex praeternaturalibus dispositio prava partium solidarum a morbis vel perversa medicatione tione relicta; ex non naturalibus diuturnus moeror, cura ac angor animi, & aliae animi perturbationes. §. XXXIX. Vitia partium fluidarum morbis ingenerandis idonea, maxime aër & ingesta tam solida, quam liquida, motus quoque, quies corporis, somnus & vigilia disponunt & modificant. Scholion.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
