# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 108

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, §. XXXIIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/108

A Galeno sex res sive causae dictae non naturales, quae remote morbos ingenerant, numerantur. Sed quia affectus animi vehementiores, praesertim terror & ira, quae celerrime agunt, neque minus salutares fangvinis & aliarum sordium excretiones colribitae & suppressae inter causas morborum propinquiores & antecedentes referendae sunt, quapropter & ordinis & doctrinae causa has ipsas ex rerum non naturalium numero, quae valde remotae sunt, excludendas esse arbitramur. Perspicientia causarum remotiorum, quae corpora disponendo ad morbos agunt, non vacat in pathologia & therapia singulari usu ac fructuScholion. Nam remotiores causae, quae ex rerum sic dictarum naturalium, non naturalium & praeternaturalium classe petendae sunt, antecedentes & proximas causas demum progignunt, & constituunt. Multum itaque refert scire, qualis victus, loci, aërisque conditio, qualis coeli status, quale vitae genus, qualis animi dispositio, qualis aetas ad hunc vel illum morbum ingenerandum conspirent. Ab istis enim morbi veniunt & nascuntur, ab illis quoque eorum principia causaeque ducendae sunt, unde discimus, ad morborum praeservationem multum conferre, si harum rerum usum & praecepta diaetetica non habeamus neglectui, sed accuratius illa observemus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
