# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 111

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, IIO CAP. IV. DE MOREORVM ET MOTVVM MOREOSORVM CAVSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/111

CAPUT V. DE CAUSARUM MORBIFICARUM SEDE ET OPERATIONE. VOrpus humanum quando a causis exitialibus, quae invertendis ejus naturalibus & proportionatis motibus Captae sunt, impetitur, non ut mere passivum, sed ut activum reagens & resistens spectandum est, quae vivida corporis reactio in vera pathologia & therapia stabilienda scitu valde necessaria est. Scholion. Nunquam enim causae etiam morbosae vires suas exerunt secundum suam activitatem, sed secundum receptivitatem & dispositionem corporis partium, quatenus illarum activitati magis vel minus resistit. Et profecto consideratio & relatio illa virium, quae causis morbificis insunt, ad dispositionem & motum partium fluidarum & solidarum corporis animati cognitu valde difficilis, difficultatem etiam in judicando parit, ut saepe plus conjectura, quam firmior praedictio locum habeat. Ab hac diversitate corporum reagentium fit, ut idem dosi pharmacum valide vel leniter alvum vel vomitum moveat, & materia noxia in quibusdam corporibus nihil quicquam moveat vel perturbet, in aliis vero ingentes turbas faciat. Ut causa morbi fiat activa, id est, motus naturales perturbet, certa ejus quantitas sive ad agendum efficacia, & in corpore ad hanc recipiendam apta proportio requiritur. Seholion. Debet enim in morbis generandis & producendis conspirans consensus & aequalitas prope fraterna esse causae efficientis & excipientis, absque quibus de natura & effectu causarum morbificarum rite & κατὰ λόγον nihil quicquam statui unquam poterit. Hoc fundamentum, hic cardo morborum nascendorum est, neque aliunde, quam hinc omnis comparanda ratio est diagnoseos, prognoseos & therapias.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
