# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 112

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, IIO CAP. IV. DE MOREORVM ET MOTVVM MOREOSORVM CAVSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/112

Res vero sic se habet: omnes causae corporeae vires & potentiam suam exerunt in alia corpora & quidem motu, qui est immutatio status in corpore mobili. Jam vero in omni corpore est resistentia & nullus fit motus, nisi potentia activa movens superet vires alterius corporis resistentis. Si igitur causa morbi pernicialis vim & potentiam suam nocendi, & motus naturales turbandi in corpus nostrum exerere velit, opus est, ut tanta ejus sit potentia, quanta requiritur ad motum naturalem partium corporis nostri immutandum & destruendum, alias nihil efficiet, ex quo facile intelligendum est, quare exigua portio veneni V. g. unicum granum arsenici albi vel mercurii sublimati non perimendi habeat potentiam, praesertim in robustioribus, & exigua purgantis vel emetici quantitas in robustioribus nihil moveat, imbecilliores vero satis valide exerceat. III. Corpora igitur, quo imbecilliora sunt, eo gravius a causa leviori nocente afficiuntur. Scholion. Verissima sunt, quae Celsus prodidit Lib. I. Cap. III. infirmitatem omnibus morbis maxime esse obnoxiam. In infirmorum vero numero maxime sunt ii, qui per nimias sangvinis profusiones, per diutinos morbos, per famem, per assiduam vigiliam, per nimiam venerem, per gravem animi moerorem & fatigationem vires, quae optime corpora praeservant & quae potentiis rerum noxiarum resistunt, exhauserunt. Ejusmodi imbecillia corpora promtissime contagio afficiuntur, inque passiones epidemias incidunt, vel ab alia graviori causa laeduntur: ita non semel, sed saepius observavimus, a validiori sumto purvel ab gante vel a vehementiori terrore foeminas a puerperio, illum abortu valde cruento exhaustas in sonticum affectum incispasmodicum, qui hypochondriaco-hystericus audit, disse, utpote qui maxime omnibus imbecillis corporibus infestus est. Causa eo potentior ad nocendum est, quo subtilioris indolis: & majoris molis existit. Scholion. Uti in mechanicis celeritas cum massa comparata constituit impetum: ita quae celerrime agit materia subtilis nocens, si moles accedit, maximam in agendo potentiam producit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
