# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 115

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, IIO CAP. IV. DE MOREORVM ET MOTVVM MOREOSORVM CAVSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/115

Etenim partes, quae motus secundum naturam ordinatos & proportionatos efficiunt, fluidorum circulum regunt, motusque secretorios & excretorios gubernant & sanitatem efformant, sunt utique etiam motuum morbosorum opportunum subjectum atque instrumentum. Firma & perpetua naturae lex est, quod omnes motus & functiones in universo corpore tranquille & placide peragantur, si partes, quae motibus praesunt, quales sunt nervoso-musculosae, nullam a causa quadam violenta patiantur injuriam. Quotiescunque vero illae paulo vehementius agitantur vel offenduntur, protinus insignis turbatio motuum & functionum animi ac corporis subsequitur. Scholion. Naturalis enim tonus, robur & constitutio partium, quae motus obeunt, quam maxime sanitatis negotium & omnium functionum liberum exercitium dispensat. Quare firmum ac statum nobis est, quod in omnibus fere morbis, maxime motibus morbosis laesio nervosarum partium occurrat a causis morbificis & nocentibus inducta, adeo, ut quo major sit causae impetus & violentia in morbo, eo violentior laesio, spasmus, vel motuum resolutio sequatur. Et quamvis intellectu non capere possimus omnium causarum morbificarum modum agendi, sufficit tamen ad scopum medicum, effectus nosse, eosque mechanica ratione produci. Agunt violentae & perniciales causae maxime mechanice in fibras corporis nostri motrices, eas vel nimium distendendo aut comprimendo, constringendo aut irritando, pungendo, arrodendo, discindendo, quas actiones mox sequitur mutatio fibrarum in motu suo naturali. Scholion. Infensissima autem nervoso-musculosis partibus sunt omnis generis venena, animi commotiones, humores valde acres, caustici, acidi, stases quoque & stagnationes humorum in vasis & extra

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
