Latin
CAP. V. DE CAVSARVM MORB FICARVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 116
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. V. DE CAVSARVM MORB FICARVM tra vasa. Denique frigidum excessivum valde inimicum est nervosis partibus, quod etiam adfirmat Hippocrates Sect. V. aph. 18. item de humidorum usu §. 4. his verbis: frigidum inimicum ossibus, dentibus, ner vis, cerebro, dorsali medullae. Recte igitur plurimorum morborum sedem partes ner& membranaceae motu &sensu instructae constituunt. vosae Scholion. Morbi capitis, ut epilepsia, variae insaniae species, sensuum abolitiones. dolores &affectus soporosi, membranis, quae cerebrum &senforia investiunt, firmiter insident. Convulsivae motiones quorsum etiam violentae tusses, asthmata spasmodica, singultus, cordis tremores &palpitationes atroces, vomitiones, abortiones frequentes pertinent, nervosis partibus potissimum inhaerent: faeviores ventris rosiones, dolores colici, iliaci, cardialgici &qui dentes, artus, juncturas, &vias urinarias male habent, nervosis etiam partibus infixi sunt, nihilque dubii est, quin saeva illa, quae hypochondriacos &hystericas immaniter exercent, spastica symptomata in partibus nervosis &maxime in ventriculi ac intestinorum tunicis, inque mesenterii plexibus &iis nervis, qui ad pulmones, diaphragma &praecordis abeunt, sedem instructam habeant. Febriles motus, &qui eos praecedunt, spasmos ad nervorum partiumque nervosarum pathemata referendos esse, nostra est sententia, quam infra fusius quoque persequemur. Enormes illas sangvinis per menses, haemorrhoides, pulmones aut nares, vel ventriculi venas, perruptiones identidem non sine spasmo &adflictione generis nervosi unquam fieri, certissimum est. §. XII. Nulla in universo corpore pars tam fertiles morborum fomites &materias fovet, quam canalis ille nervoso-membranaceus, qui ventriculi &intestinorum nomine venit. Scholion. Longus ille canalis, qui alimentorum praeparationi &egestioni praeest, morbis ac mineris morbosis solennem quasi officinam praebet.