# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 124

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, SEDEET OPERATIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/124

Quia benigni a causis non adeo vitae infestis producuntur; symptomata sunt mitiora & tempora sua ac ordinem servant in excretionibus criticis & remediorum etiam viribus magis obediunt, & ex hisce raro pereunt homines, nisi magna aegrotantium vel medicorum culpa. Quia vero malignorum causae grassantur magis in eas partes corporis, quae motum & impetum faciunt & solidorum robur firmant, hinc vires, a quibus vita proxime pendet, valde prosternunt & insuetis incedunt symptomatibus, inconstantis sunt decursus & expertorum etiam remediorum vires eludunt & plures perimunt. VI. Dantur quoque ex morbis chronicis quidam maligni, & hi fiunt, si succi valde impuri & in putridam corruptionem proni sunt. Scholion. Ita scabies, gonorrhoea, purpura, intermittentes febres, scorbutus, diarrhoeae dantur benignae vel etiam malignae. Horum indoles utplurimum a constitutione ipsorum corporum laborantium dependet, si succis impurioribus in corruptionem pronis venae magis vel minus refertae, sique partes solidae adhuc robustae vel a robore penitus dejectae sunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
