# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 127

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAP. VI. DE DIFIERENTE NORNORVM RATIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/127

Sangvinis enim putredo sphacelosa sive internis, sive externis partibus insideat, propter infectionem minus est terribilis, quia crassioris paulo est texturae & sensus afficit, sed quae in tenuissimo lymphatico humore residet, penetrantioris est naturae, quia in poros altius se insinuat, & fluidas partes in intestinam similem motionem promptissime abripit. Morbi sunt vel simplices vel compositi; illi dicuntur, qui ab una morbi causa proxima oriuntur, hi vero sunt, cum plures causae in morbum producendum conspirant. Scholion. Saepissime fit, ut compositi appareant morbi; ita epidemii cum endemiis frequenter miscentur, febres omnis generis, item variolae, morbilli, catarrhales & aliae grassantes saepe cacochymicos, scorbuticos, hypochondriacos, vermibus laborantes, arthriticos & lue venerea infectos invadunt, & tunc semper minus tractabiles fiunt, & multum medentibus facessunt negotii, quia simplici methodo & remediis alias morbo appropriatis non obtemperant. XI. Differens quoque morborum idiopathicorum & symptomaticorum est ratio. In illis morbi causa functionum turbationem efficit, ubi sedem suam habet.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
