# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 131

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAP. VI. DE DIFIERENTE NORNORVM RATIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/131

Hippocrates antiquos morbos difficilius curari, quam recentes adserit Lib. de locis in homine §. 47. quia morbos antiquos primum recentes facere oportes. §. XVI. Sunt quoque morbi vel haereditarii, vel adventitii; priores in solidae cujusdam partis vitio & imbecillitate nativa causam suam positam habent. Adventitii pravae victus & virae rationi, & omnibus, quae fluidorum potius crasin destruunt, accepti sunt referendi. Scholion. In affectuum haereditariorum numero sunt epilepsia, mania, melancholia, apoplexia, qui in mala & nativa constitutione cerebri fundamentum suum habent. Ex pulmone, si imhecillitate nativa laborat, nascitur haemoptysis, phthisis; ubi a natura male affectum est hepar, cachexia & hydrops cum tempore oriuntur: ubi ventriculi & intestinorum tubus nervosomembranaceus a tono suo plane dejectus, & ad spasmos ac flatulentias promptus a natura est, molestima illa adfectio, quae hypochondriaca audit, producitur. De congenitis vero morbis scribit Hippocrates Lib. II, praedict. §. 11. quod qui hisce corripiuntur, aegre ab ipsis liberentur. §. XVII. Alia morborum species est congruorum, alia incongruorum; illi dicuntur, qui certis aetatibus, temperamento, sexui, anni temporibus convenientes & familiares sunt: incongrui vero appellantur, si plane hisce non respondent. Seholion. De hisce morbis tale judicium fert Hippocrates Sect. II. aph. 3. 4. minus periculose aegrotant ii, quorum vel naturae, vel aetati, vel consvetudini, vel tempori familiaris est morbus, quam quibus horum nullus affinis cognatusque existit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
