# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 132

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAP. VI. DE DIFIERENTE NORNORVM RATIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/132

Et ut rem planiorem faciamus exemplo, epilepsia, variolae, morbilli, infantili aetati sunt maxime proprit ac facilius tum solvuntur ac leviores sunt: si vero hisce juvenis vel vir laborat, ob strictiorem fibrarum habitum, longe periculosior est eventus. Haemorrhoides & apoplexiae senibus familiares, si primam aetatem infestant, aliquid monstri alunt. Febres tertianae aestati conveniunt, & citius etiam tunc finiuntur; ubi vero, si autumnus est, incidunt, pertinacissimae indolis sunt: menstruae purgationes circa quinquagesimum annum discedunt, si in senili aetate accedunt, sangvinis eruptiones gravissimae, & quae periculo non vacant, esse solent. Pleuritides, si juvenilis aetas est, facile solvuntur, in fenili aetate utplurimum necant. Plura, quae ad hoc argumentum pertinent, tractavimus in Dissertatione de morbis incongruis. §. XIIX. Diversi quoque sunt morbi ratione aetatum, dum quiin pueritia, alii in adolescentia & juvenili aetate, alii in dam virili & senili oriuntur. Scholion. Observatione digna sunt, quae de morbis aetatum Hippocrates in Coacis Pranotionibus Sect. III. §. 95. profert: morbi ante pubertatem non fiunt peripneumonia, pleuritis, podagra, nephritis, varix circa tibias, fluxus sangvinis, haemorrhois. Horum morborum nullum ante pubertatem fore, expectandum est: verum ab anno decimo quarto usque ad quadragesimum secundum natura corporis morborum omnis generis ferax est. Rursus ab hac aetate usque ad annos sexaginta tres non fiunt strumae, neque lapis in vesica, nisi prius existat, neque defluxus medullae spinalis, neque nephritis, nisi ex alia aetate comitentur, neque haemorrhoides, neque fluxus sangvineus, nisi prius fuerit. Hi usque ad senectutem absunt morbi. §. XIX. Memorabile est, quod aetates suos proferant morbos incipiendo a capite & superioribus partibus, successive ad alias inferiores & extremas progrediendo.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
