# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 139

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, §. XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/139
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/139

§. XXXIII. Notabile est, quod morbi salutares, id est, qui ad salutem machinae tendunt, longe frequentiores sint, quam qui in ejus peruiciem cedunt. Scholion. Divinae sapientiae, tanquam architectrici corporis humani, hoc beneficium debemus, quod plurimi, qui frequentissime homines exercent, morbi liberent corpus a gravissimis malis, dum materia vitiosa vel corrigitur, vel per convenientia emunctoria excernitur; quales sunt illi spasmi & affectiones morbosae, quae circa mensium vel haemorrhoidum fluxum infestant, item omnes catarrhales & rheumaticae febres, defluxiones, coryzae, tusses humidae, diarrhoeae, intermittentes febres, variolae, morbilli, arthritides, aliaeque febrium species. §. XXXIV. Rariores sunt morbi, qui ratione aetatis, temperamenti & structurae partium incongrui, ut & chronici graviores. Scholion. Ita infantibus vel pueris rarius vel plane non eveniunt podagra, apoplexia, haemoptyses, vomitus cruenti, vel sangvinis ex haemorrhoidibus, vel utero profusiones, nec non maniae, melancholiae; senibus vero rarissime accidunt haemoptyses, epilepsiae, variolae, morbilli, phthises, lumbrici, spasmi hypochondriaci.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
