Latin
§. XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 140
Unproofread scanNot analysed yet
Rariores etiam sunt apoplexiae, hemiplexiae, paralyses, mania, Dig mania, gutta serena, melancholia, epilepsia chronica; rarior quoque est vera phthisis &asthma spasmodicum, rarior hydrops &icterus niger, morbus niger, &vesicae calculus; item lepra, scabies maligna: quia dicti ni morbi non tam facile oriuntur, sed summam imbecillitatem &dejectum robur partium earumque magnam labem &corruptionem, &sangvinis ac succorum maximam dyscrasiam, &viscerum obstructionem, quae non tam facili negotio ingignitur, subindicant. §. XXXV. Differentia inter morbos raros &frequentes non caret in therapia suo usu, discimus enim exinde naturam earum rerum, quae frequenter &graviter nostra corpora afficiunt iisque inimicae sunt, ut majori cum cura earum noxam evitemus. §. XXXVI. Hujus generis sunt animi commotiones, aeris repentinae mutationes, frigus, acida, lacticinia, &quae excretiones menstruas, alvinas, &quae per cutem fiunt, supprimunt, intemperantia, nimia voracitas, sedentaria vita.