# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 140

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, §. XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/140

Rariores etiam sunt apoplexiae, hemiplexiae, paralyses, mania, Dig mania, gutta serena, melancholia, epilepsia chronica; rarior quoque est vera phthisis & asthma spasmodicum, rarior hydrops & icterus niger, morbus niger, & vesicae calculus; item lepra, scabies maligna: quia dicti ni morbi non tam facile oriuntur, sed summam imbecillitatem & dejectum robur partium earumque magnam labem & corruptionem, & sangvinis ac succorum maximam dyscrasiam, & viscerum obstructionem, quae non tam facili negotio ingignitur, subindicant. §. XXXV. Differentia inter morbos raros & frequentes non caret in therapia suo usu, discimus enim exinde naturam earum rerum, quae frequenter & graviter nostra corpora afficiunt iisque inimicae sunt, ut majori cum cura earum noxam evitemus. §. XXXVI. Hujus generis sunt animi commotiones, aeris repentinae mutationes, frigus, acida, lacticinia, & quae excretiones menstruas, alvinas, & quae per cutem fiunt, supprimunt, intemperantia, nimia voracitas, sedentaria vita.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
