Latin
§. XXXVII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 141
Unproofread scanNot analysed yet
Nam in recens nuptis non raro tertio mense &circa ordinarium fluxus menstrui tempus, exactissime etiam septimana respondente, non semel vel bis, sed saepius ter vel quater, imo ultra recurrunt. Ita quoque multiplici experientia compertum est, &narium haemorrhagias &haemoptyses dari menstruas, &semper cum extremorum refrigeratione &constrictione invadere, neque rarum est, vomitus cruentos intra certum mensis spatium in feminis, quibus menses suppressi fuerunt, reverti. §. XXXIX. Quando statae &solennes excretiones sangvinis per nares, haemorrhoides vel menses non respondent, &a spasmis fiunt sangvinis &humorum ad partes infirmas congestiones, varia inde pathemata convulsiva, spasmodica, dolorosa periodica nascuntur. Scholion. Saepissime occurrit in praxi, quod interceptas sangvinis per menles &haemorrhoidas excretiones excipiant hemicraniae vel ophthalmico hemicraniae, odontalgiae, otalgiae, it. capitis erysipelata periodica, neque minus in pectore asthmata spasmodica, tusses convulsivae &violentae. Circa praecordia vero graves anxietates, dolores, cardialgiae, inflationes ventriculi ructuosae, vomitus, sitis cum ariditate lingvae, ingentes dolores circa lumbos, &os sacrum fiunt, quae omnia periodice eveniunt, &exacerbantur. Dantur quoque ex mensium defectu epilepsiae, &motus convulsivi periodici, circa mensium maxime fluxum provenientes, &postea singulis diebus certis horis redeuntes Neque minus ab eodem fonte hysterica pathemata, per periodos recurrentia, producta vidimus. XL. Cum spasmi maxime familiares sint tubis nervoso-musculosis ventriculi &intestinorum, non mirum est, eos morbos, qui ex spasmo primarum viarum fiunt, periodos &stata sua tempora saepissime servare.