# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 141

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, §. XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/141

Nam in recens nuptis non raro tertio mense & circa ordinarium fluxus menstrui tempus, exactissime etiam septimana respondente, non semel vel bis, sed saepius ter vel quater, imo ultra recurrunt. Ita quoque multiplici experientia compertum est, & narium haemorrhagias & haemoptyses dari menstruas, & semper cum extremorum refrigeratione & constrictione invadere, neque rarum est, vomitus cruentos intra certum mensis spatium in feminis, quibus menses suppressi fuerunt, reverti. §. XXXIX. Quando statae & solennes excretiones sangvinis per nares, haemorrhoides vel menses non respondent, & a spasmis fiunt sangvinis & humorum ad partes infirmas congestiones, varia inde pathemata convulsiva, spasmodica, dolorosa periodica nascuntur. Scholion. Saepissime occurrit in praxi, quod interceptas sangvinis per menles & haemorrhoidas excretiones excipiant hemicraniae vel ophthalmico hemicraniae, odontalgiae, otalgiae, it. capitis erysipelata periodica, neque minus in pectore asthmata spasmodica, tusses convulsivae & violentae. Circa praecordia vero graves anxietates, dolores, cardialgiae, inflationes ventriculi ructuosae, vomitus, sitis cum ariditate lingvae, ingentes dolores circa lumbos, & os sacrum fiunt, quae omnia periodice eveniunt, & exacerbantur. Dantur quoque ex mensium defectu epilepsiae, & motus convulsivi periodici, circa mensium maxime fluxum provenientes, & postea singulis diebus certis horis redeuntes Neque minus ab eodem fonte hysterica pathemata, per periodos recurrentia, producta vidimus. XL. Cum spasmi maxime familiares sint tubis nervoso-musculosis ventriculi & intestinorum, non mirum est, eos morbos, qui ex spasmo primarum viarum fiunt, periodos & stata sua tempora saepissime servare.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
