Latin
§. XXXVII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 144
Unproofread scanNot analysed yet
Neque etiam expedit, dolores vel convulsiones fortiori medicina sedativa tractare, quia in principio quidem alleviamentum quoddam praestant, postea vero propter infirmitatem, quam partibus nervosis inducunt, pejoris indolis fiunt, &crebriori usu facile in cachexiam, tumores oedematosos ac lentas febres aegros praecipitant. XLIV. Datur etiam singularis species morborum, in quibus ad externas partes propulsa materia peccans stationem suam relinquit, &ad interiora revertitur, &hi vocantur retrogradi vel retrocedentes. Scholion. Variant multum inter sese, retrogradi qui adpellantur. Quidam enim ex iis ad summam cutem, ejusque superficiem tantum feruntur, ut sunt morbilli, variolae, purpura, scabies, crusta lactea, quidam vero profundius inhaerent partibus carnosis &nervosis glandulisque, cujus generis sunt erysipelata, bubones venerei, pestilentiales, carbunculi, tumores podagrici, venerei, oedematosi, antiqua ulcera. XLV, Retrogradorum morborum persima est ratio atque eventus, quia materia ad superficiem corporis detrusa indolis subtilioris salino sulphureae postea ad interiora delata nervosas partes occupans, gravissima pathemata excitat. Schelion. Quodsi enim materia retropulsa ad cerebrum ejusque membranas delata fuerit, graves affectus capitis, ut phrenitides, convulsiones epilepticae, lethargus, hemiplexia, aphonia, gutta serena, mentis &memoriae alienationes facile luscitantur.