# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 145

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, §. XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/145

Si vero ad praecordia delata nervosas ibi fatigat partes, graves pectoris morbi, ut asthma convulsivum, tussis ferina, catarrhus suffocativus, difficilis & aegra cum anxietate & angustia spiratio & ingens virium collapsus resultant. Si vero ventriculi & intestinorum tunicis firmiter inhaerescat, atrocia ventris tormina, cardialgiae & periculosae harum partium inflammationes, singultus, diarrhoeae oriuntur. Ex quo intelligitur, quantum periculi omnes illi morbi habeant, qui ab exterioribus ad interiora convertuntur, id quod jam olim probe annotavit Hippocrates in Coac. §. 103. erysipelas foras quidem accedere commodum est, intro autem converti lethale, invertitur autem intro, cum disparente rubore pectus gravatur, & difficilem spirationem habet. Et quod de erysipelate hic dictum est, id de omni affectu externo, qui cum quadam inflammatione & dolore jungitur, intelligendum venit. Quod vero tantum periculi hi morbi alant, id ex eo sit, quod materia morbifica virulentae indolis ad interiora relegata nervosas maxime partes obsideat, in quibus gravissima pathemata producit, nec tam facile ex iis rursus evelli potest. Quapropter oportet utique medicum hos omnes morbos, qui faciie ab exterioribus ad interiora revertuntur, cautissime tractare, & ab omnibus iis, quae ullo modo repellendi facultate pollent, uti sunt externa constringentia, item purgantia, emetica, sangvinis missiones, quae ab ambitu corporis humores revocant, abstinere. Contra nihil praesentius est, quam ejusmodi in morbis corpora in perpetua leniori & aequabili transpiratione servare, & omni modo a topicis sibi cavere. §. XLVI. Morborum alii sunt cogniti sive manifesti, alii incogniti sive

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
