# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 149

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, IIS, QVAE VLLO MODO CORPORA AD. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/149

Nam quia praeservatio a morbis circa remotionem & depulsionem causarum, quae morbis ingignendis aptae sunt, unice versatur, facile quisque medicorum solertissimus videt, scientiam harum rerum, quae corpori officiunt, & vitae ac sanitati adversantur, ipsi esse pernecessariam & ad suam perfectionem non parum contribuere. §. III. Uti causarum morbificarum multiplices sunt classes atque genera eorumque quaedam celerrime & vehementissime, quaedam tardiori gradu & longiori tempore vim suam nocentem exerunt; alia vero tantum partium dispositionem ad morbos inferunt & remote concurrunt: ita etiam non unius ejusdemque sunt generis & virtutis res exitiosae, siquidem nonnullae citissime & efficacissime inque minima mole operationem patefaciunt, nonnullae tardius inque majori mole & longiori tempore id praestant: aliae vero tantum dispositive ad causas morborum proximas ingignendas concurrunt. Quemadmodum dantur morborum causae, quae motus partium solidarum, a quibus sangvinis circulus, vita, sanitas cum secretionibus & excretionibus congruis dependent, proxime ac immediate invertunt ac destruunt: ita similiter etiam dantur res, quae hoc praestant, nocentissimae, cujus generis sunt graves animi commotiones & omnes illae materiae, quae veneni vim habent, & cum magna vehementia ac celeritate inque minima mole solidorum motus destruunt. Plethora & cacochymia magnae sunt morborum, praesertim chronicorum, causae, hinc omnia ea, quae ad nimiam redundantiam, item summam impuritatem & corruptionem sangvinis & humorum aliquid conferunt, in classem insalubrium & nocentium jure meritoque referri debent.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
