# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 15-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CORPORIS HVMANI MORBOSI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/15-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/15-2

Cum itaque manifestas & in solidorum conformatione fundatas habeamus mortis in senibus causas; concidit utique frivola eorum opinio, qua moriendi necessitas in animantibus animae, cui limites operandi a Deo praescripti sint, adscribitur. §. XXV. Homines habitus corporis spongiosi mollioris, repleti & qui angusta, exilia & copiosa vasa obtinent, facilius moriuntur atque ex morbis difficilius convalescunt, quam macilentiores & qui ampliora vasa habent. Scholion. Hanc veritatem sua auctoritate quoque corroborat divus Senex in aph. 44. s. 2. Rationem is facile inveniet, qui considerat solidis & tensis fibris plus roboris & potentiae motricis inesse quam laxis; & per vasa amplioris diametri sanguinis cursum liberiorem & per angustiora difficiliorem esse, unde in his stases & stagnationes, mortis procreatrices, frequentiores & periculosiores sunt. CAP. II.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
