# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 151

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, IIS, QVAE VLLO MODO CORPORA AD. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/151

VIII. Quoniam morbi non solum ex iis rebus, quibus ad vitae sustentationem quotidie opus habemus, in corpore nostro progignuntur, sed subinde etiam ad morborum productionem multum conferat peculiaris alicujus corporis structura & natura, hinc utique a medico & aetas & sexus, & temperamentum & habitus corporis & nativa atque haereditaria, seu a parentibus suscepta partium constitutio, ipsa quoque consuetudo, quae altera est natura, probe consideranda sunt, ut inde certus reddatur, ad quos morbos singula haecce disponant. inter res nocentissimas, & quae celerrime corpora afficiunt, & morbos, imo mortem inferunt, jure optimo valde gravia animi pathemata sunt referenda. Scholion. Tanta est affectuum animi vehementia, ut celerrime corpus etjam firmissimum & integra sanitate fruens laedere, ejusque motus ordinatos, qui vitae praesunt, destruere, pervertere & gravissimos morbos, imo subitam mortem inferre possint; hinc adeo sit, ut potentia ac celeritate nocendi validissima etiam venena superent, quae non tam cito mortem inferunt, vel in momento in actiones vitales grassantur, quam subitus & vehemens animi affectus, qualis est ira vel terror. Animi pathemata hujusque mifluidum nerveum, nisterio in partes nerveo musculosas, quae motuum directioni praesunt, proxime & immediate agunt. Scholion. Affectus animi maxime ac primario afficiunt cor & arterias, deinde operatio eorum transit in membranas cerebri, ventriculi & intestinorum, tum in ductus biliarios & urinosos, praecipue vero in tubulos & fibras subcutaneas; hae enim partes singulae ex sensibilissimis fibris membranoso nerveis constructae sunt. Quod vero in fluidas partes animi pathematum vis & operatio sese exserat, id inter alia ex eo clarum fit, quod per salivam, per lac nutricum longe gravissima mala in infantes inde transferri queant.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
