Latin
IIS, QVAE VLLO MODO CORPORA AD
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 156
Unproofread scanNot analysed yet
meminit juvenis, cui caput vulneratum &cranium fractum erat, qui ex sola ira in phrenesin incidit ac mortuus est. Cranio post obitum aperto inventae fuerunt cerebri membranae inflammatae venaeque &arteriae sangvine congrumato turgentes. Si ad pectus fertur sangvis non raro ab ira exorbitante, oboritur pleuritis &peripneumonia, ad abdomen delatus suscitat inflammationem hepatis. Ervsipelas quoque subsequi iram, praesertim in cacochymicis &scorbuticis corporibus, res familiarissima est. §. XVI. Peculiarem vero vim ira exercet in ductus biliosos &hepatis, adeo ut eorum strictura fortiori facile hepar scirrhosum fiat, imo calculi in cystide ac ductibus biliariis generentur, quia liber motus &effluxus bilis hac ratione impeditur. Scholion. Praesertim hoc accidit ab ira pessimae notae, quae cum tristitia aut metu, ubi vindicandi occasio aut facultas deest, conjungitur. Propter constrictionem quoque horum ductuum icterus fit. qui facile in vesicae biliariae calculos definit, quemadmodum id ex sectionibus cadaverum eorum hominum, qui ictero demortui sunt, apparet. §. XVII.