# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 159

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, IIS, QVAE VLLO MODO CORPORA AD. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/159

praesertim frontales, mirum quantum intumescere, mox etiam sangvinem naribus, si haec haemorrhagia olim juveni consueta fuit, effundi. Ita vidimus seminas ab iracundia in uteri haemorrhagias incidisse, vel etiam haemorrhagias narium passas fuisse. Et haec quoque est ratio, quare in senibus & plethoricis vehemens ira apoplexiam sangvineam, quae fit ab arteriolis plexus choroidei in capite perruptis, non raro producat. Terroris effectus est spasmodica partium externarum constrictio, qua sangvis a circumferentia ad centrum propellitur, & omnis generis excretiones supprimuntur; hinc disponit maxime ad morbos, qui ab excretionibus sangvinis sufflaminatis ejusque regurgitatione ad interiora proveniunt. Stholien. Observamus a terrore subito & vehementi habitum corboris externum constringi, unde vasa detumescunt, venis plane nullis vel minimis tantum apparentibus, facies pallorem contrahit, partes externae refrigeratur & contremiscunt. Et cum sangvis sic cum impetu ruat ad cor & pulmones, excitat ibi mole sua premente anxietates intensas, spirandi angustiam, pulsus debilitatem & frequentiam. Et quoniam cor ab onere hoc sese expedire conatur, fluidum nerveum non raro maximo cum impetu in ejus musculos fertur & convulsivum motum ejus sive palpitationem, quae fere individuum est signum terrore affectorum, producit. Quanta vel ex solo terrore spirituum in sangvineo fluido condensando & praecipitando sit potentia, docet Malpighius in Obs. de Polypo, ubi refert, visum quendam robustum terrore perculsum, subito in pulsus inaequalitatem ac obscuritatem incidisse, & recurrente ingenti spirandi difficultate brevi tandem per sputa quandoque rubri sangvinis portiones, quandoque copiosa alba quaedam frustula excrevisse, postremo turgentibus superioribus & coërcita sangvinis copia suffocatum interiisse. Terrorem quoque cor virtute sua spoliare, horroremque febri similem inducere, effatum est Mochii Maebii in Institutionibus Lib. VII. siquidem in febris principio itidem partes extremae spasmodice constringuntur, ut sangvis non libere possit in illas influere, sed potius retrogrado motu ad cor pellatur, ubi subsistens anxietates efficit ineffabiles. XX. A spasmodica partium ob vehementiam terroris constrictione etiam illud dependet, quod omnis generis evacuapenitus sistantur. tiones vel retardentur vel Scholion.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
