Latin
IIS, QVAE VLLO MODO CORPORA AD
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 164
Unproofread scanNot analysed yet
Pechlinus Lib. III. obs. 24. annotavit, uterum prolapsum terrore sanatum fuisse. conf quoque Zacut. Lusit. Lib. II. obs. 95. Vulgari experimento haemorrhagiae narium ex improviso adfusa frigida aqua, ut terrore percuriantur affecti, saepissime tolluntur atque cohibentur. Moebius in Epitome Irstit. L. W. P. II. Cap. VIII. memorat terrore arthritidem curatam fuisse, quod non aliter sit, ac quia terror ex extremis partibus spasmo repellit materiam, quemadmodum adposito cataplasmate adstringente parti affectae podagra quandoque recedit sed non semper salutari cum effectu. Valeriola in Obf. pag. 162. refert, singultum contumacissimum terrore subitaneo excitatum curatum fuisse; ratio nulla alia est, quam quia partes nervosae &musculosae, quae singultum efficiunt, terrore constrictae vehementiorem fluidi nervei adfluxum intercipiunt. Cavendum tamen quam maxime est, ne has curationes terrore praestitas universales habeamus ac temere imitemur. Sunt enim hae curationes &rariores &insecuriores nam is motus naturae, qui ab exterioribus versus interiora sangvinem &humores impetuose propellit, valde suspectus hubendus est. Si quando itaque a terrore salutaris effectus, vel morbi curatio sequuta fuerit, id nostro quidem judicio non aliunde fieri arbitramur, quam intensiori &quasi febrili sangvinis ad externas partes commotione, quae saepissime vehementem terrorem, praesertim in vegetioribus, comitari &subsequi solet. §. XXVII. Terror falutariter solvitur rnotu intensiori cordis &arteriarum quodam febrili cum subsequente sudore. Scholion.