# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 165

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, IIS, QVAE VLLO MODO CORPORA AD. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/165
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/165

Quia vehementiori sparmo superficies corporis constringitur, & sangvis versus interiora urgetur, non secus ac in febre fieri solet, collecti circa vitales partes humores intensum cordis & arteteriarum motum, qui febrilis dicitur, efficiunt, quo postea restituitur sangvini pristinus circulus, unde calor occupat rursus externas partes, & ita salutaris sit solutio morbosi status à terrore inducti. XXIIX. Quaedam gravia symptomata a terrore fiunt statim in principio, dum sangvis ad interiora vehementi spasmo propellitur, uti sunt anxietates, palpitationes cordis cum virium dejectione, item animi deliquia & apoplexiae: quaedam vero secundo vel tertio die obveniunt, cum sangvis rursus cum quodam impetu ad exteriora vergit, & hujus generis sunt sangvinis immodicae profusiones per haemorrhoides, per uterum, quae in gravidis abortum faciunt, per pulmones, per nares. Huc pertinent quoque erysipelata & tumores glandularum inflammatorii v. g. in mammis, glandulis ingvinalibus, pone aures, qui quandoque tertio die terrore correptis superveniunt. §. XXIX. Ad saevissima illa mala, quae terrorem insequuntur, avertenda, non opportunior datur medicina, quam quae spasticas partium nervosarum stricturas relaxat, vires reficit & sangvinis cursum ad exteriora promovet, eumque liberiorem reddit. Scholion. Quia tam gravia & periculi plena symptomata a deterrimo illo affectu proficiscuntur, omni utique modo providere oportet medicum, ut commoda medicina ea praecaveat, quod optima ratione efficitur, spasmodicis stricturis externarum partium attemperatis & sangvinis circulo ad exteriora revocato; quem in finem obtuiendum ego cum felici semper successu uti solitus sum mixturis, quae aquas analepticas & antepilepticas habent, ut sunt aquae liliorum convallium, florum tiliae, salviae cum vino & fine vino, balsamum embryonum, misceri potest essentia ambrae, spiritus nitri dulcis, mixtura simplex vel etiam essentia theriacalis, item pulvis bezoardicus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
