# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 166

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, IIS, QVAE VLLO MODO CORPORA AD. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/166

Praeterea liquor noster balsamicus tribus partibus liquoris mineralis anodyni nostrae praeparationis mixtus, & ad guttas triginta vel ultra propinatus expertissimae virtutis hoc in genere nunquam non observatus fuit. Juvat quoque corpus in quiete servare & probe tegere, frictiones circa praecordia & partes extremas adhibere, pedes quoque balneo immittere & molliente clysmate alvum eluere. Sanguinis quoque missio in plethoricis necessaria est, hac tamen cum cautera, ne statim inter initia, ubi omnia frigent & tremunt, administretur, sed tum, quando pulsus incipit fieri major, & redeunt vires & calor ad partes externas revertitur. Nihil vero deterius est, quam potum frigidum vel externum frigus admittere, & validiora purgantia, emetica aut nimis calida propiuare, siquidem hisce omnibus spasmi invalescunt. XXX. Ex iis affectibus, qui tonum & robur partibus motricibus & nerveis suffurantur & vires maxime subtrahunt, nullus validior est, quam diuturnior & profundior tristitia animique angor. Scholion. Sicuti tres maxime motuum naturae hostilium & morbificorum dantur classes, ut vehementior febrilis, qui ab intra foras cum impetu pellit sangvinem, & spasmus, qui ab exterioribus cum urget ad interiora, & denique atonia, quae in nimia resolutione & relaxatione fibrarum motricium & remissione toni consistit: ita etiam tres vehementes in anima sic dicta fensitiva exurgunt passiones, quae singulas has motiones morbosas peculiari modo fovent & sustinent, adeo, ut ira motu febrili, terror spasmo, tristitia atonia operationes suas exerant. Et quemadmodum ira & terror celerrime gunt, ita tristitia tardiori paulo gradu nocet, paulatim corporis vires depascendo, & tonum ac robur partium solidarum olvendo. §. XXXI. Tristitia solvit vires corporis, dum pulsum reddit exilem ac lentum, appetentiam & digestionem dejicit, vires corporis convellit, faciem reddit pallidam, cutim flaccidam, transpiratum remissiorem, frigus in partibus extremis, alvi crebras dejectiones, somnum turbulentum parit. §. XXXII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
