# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 167

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, IIS, QVAE VLLO MODO CORPORA AD. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/167

Quia tristitiae affectus tonum & robur fibris motricibus sensim sensimque suffuratur, cordis motum & sangvinis circulum reddit languidiorem, adeoque excretiones sufflaminat atque obstructiones vasorum viscerumque infarctus gignit, unde longorum & difficilium morborum origo est. Scholion. Tristitia maxime infesta est visceribus, praesertim imi ventris, inque primis cursum sangvinis per ramos venae portae atque per Quandoquidem haec lienem, pancreas & hepar sufflaminat. viscera jam tum naturali quadam imbecillitate toni laborant, quia fibrarum carnearum & nervosarum elatere sunt destituta, & vena etiam portae pulsu caret. & ordinario sangvinis segnior fit per haec viscera trajectio; hinc facile potest intelligi, ab affectu tristitiae haec viscera multum pati, & longe imbecilliora reddita morbis, qui ex horum officio neglecto proveniunt, valde obnoxia fieri. Unde Hipp. Lib. II. de Morb. ait: Cura in visceribus veluti spina est atque illa pungit. Prodeunt vero 2 tristitiae affectu maxime cachexia, scorbutus, malum hypochondriacum, paralysis.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
