Latin
XXXIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 168
Unproofread scanNot analysed yet
moerentes, inquit, facile obstructiones, partis duritiem &affectum hypochondriacum patiuntur, eam nempe ob rationem, quia moestitia, si diu durat, carnes frigidas facit, dum impedit, ne perspirabilium crassa &inutilis portio exhalet. In reliquis abdominis visceribus cachexiam &maxime scorbutum inducit. Et de scorbuto quidem, quod is originem suam a profundiori tristitia utplurimum ducat, multis in locis praeclare monuit Severinus Eugalenus in Tract. de scorbuto; siquidem pag. 3. ubi de causis scorbuti agit, hunc in modum verba facit: quos cum crassiori victus ratione diuturnior moestitia exercuit, de his aegrotantibus constanter semper praedicere ausus fui, eor a scorbuto morbo vel solo vel aliis permixto teneri. Pressius adhuc hanc suam sententiam explanat Obs. XIX. pag. 300. ubi aic: quos hac affectione laborasse novi, omnibus fere vel post crassum &melancholicum victum vel post diuturniores tristitias advenisse eam memini. conf. quoque Obs. XXVII. p. 293. it. 294. In renibus calculum gignit, in utero mensium suppressionem facit. Observavimus si magna tristitia ob damnum acceptum, ob maritum vel liberos defunctos, incidat in mensium fluxum, illum statim inordinatum fieri, &gravissime inde luere feminas, adeo, ut saeva pathemata spastica subsequantur, concomitante subinde purpura. In habitu porro corporis ad macilentiam, ad sudorem frigidum maxime in locis inferioribus, nimirum in pedibus, disponit.