# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 173-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/173-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/173-2

CAPVT II. VENENIS EORVMQVE NATVRA, VIRI BVS ET MODO AGENDI. Lit natura res, quae exigua mole & summa partium teAnuitate brevi tempore concentum atque ordinem moAruum vitalium pervertunt, vel plane destruunt, & hae vocari solent venena. Scholion. Quum venena tam infensa sint naturae corporis nostri conservatrici seu motibus machinae conservatoriis & vitalibus, ut vel cito perimant vel in extremam perniciem corpus conjiciant, utique solertis ac prudentis medici est, horum naturam ac vires alta scrutari indagine, & quomodo illata ab iis noxa averruncari possit, paulo solicitius inquirere. Venenorum tres notae essentiales sunt, quibus ab aliis rebus exitialibus & humanae naturae inimicis discernuntur. Prima est, quod summa partium tenuitate adeoque minima mole agant; secunda, quod brevi tempore partium solidarum ac fluidarum motus ordinatos ac proportionatos universo in corpore pervertant, & gravissima symptomata vel mortem ipsam inducant: tertia, quod in fluidum tenuissimum & partes maxime nervosas vim ac violentiam suam exerceant. Scholien.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
