# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 175

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/175
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/175

Firma constat experientia, in climatibus & locis calidioribus & tempore ardentissimo insectorum morsus multo essewenenosiores, quam in locis frigidioribus. Scholion. Araneae, scorpiones & viperae nostris in regionibus, utpote temperatioribus, & septentrionalibus rarius morsu vel ictu nocent vel necant; serpentes etiam nostrates sunt plane innoxii. In calidissimis vero Italiae, Siciliae & Asiae locis horum infectorum venenatus morsus & ictus multiplici experientia satis superque cognitus & exploratus est. Neque insectum, neque ullum aliud animal in se est venenatum, sed maxime eorum ictus vel morsus vim veneni obtinet; siquidem tunc demum venenosam quasi naturam induunt, quando ira vel rabie, quae extrema & continua irascentia est, exagitantur. Scholion. Nunquam fide dignis historiis vel certa quadam experientia probari poterit, a viperarum, scorpionum, aranearum vel aliorum insectorum, quae vulgo pro venenatis habentur, usu interno mortem vel insignem quandam perniciem sanis corporibus fuisse inductam. Quamvis enim negari non possit, plurima insecta in se reconditum habere sal quoddam causticum, partibus nervosis non adeo amicum; noxam tamen, quam corpori in ferunt, ab eorum morsu vel ictu proficisci certissimum est. E quoniam fortiter urinam pellunt interius assumta, ideo hydropicis haec ipsa remediorum genera saluti fuisse, fide dignae observationes testantur. §. VII. §. VII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
