Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 176
Unproofread scanNot analysed yet
Venenum, quod animantia ictu vel morsu communicant, originem &naturam suam maxime ac primario debet animi affectui vehementiori, qualis est ira, eaque extrema &continuata, quae in morbum, rabiem vel insaniam tandem degenerat. Scholion. Est ea omnium animi affectuum indoles, ut universam fluidi in cerebro ac nervis contenti massam &hujus ministerio totam nervorum &membranarum compagem afficiant, omnesque motus vitales partium solidarum aeque ac fluidarum, secretorios nempe &excretorios magnopere pervertant, quippe in quo veri veneni vis atque effectus continentur. Atque hinc clarissime patet, inter venenum &animi affectum, praesertim vehementiorem, ratione efficaciae, virium &effectuum nullam prorsus intercedere differentiam. §. VIII. Quia totum fluidum nervorum ab ira &rabie in concitatissimum motum, quo nihil datur perniciosius, violenter abripitur non mirum est, omnes corporis succos inde venenosam quandam indolem concipere. Scholion. Non desunt exempla, ubi a morsu hominis iracundia commoti lethalia symptomata sequuta fuerunt, non aliam certe ob cauIta novimus sam, quam quod saliva veneno infecta fuerit. quendam ex morsu hominis irati mortuum cum eruptione macularum purpurearum accedentibus convulsionibus ac delirio. Corpus post mortem dissectum tumidum, &summo foetore inquinatum repertum fuit. Deinde non modo rabies, sed etiam vehementiores animi affectus in corpore humano, ut terror &ira, totam lymphae inassam venenata qualitate imbuunt, id quod clarissime ex eo apparere puto, quod infantes ex assumto lacte nutricis, quae brevi ante ira vel terrore perculsa fuit, in gravissima pathemata convulsiva epileptica, &saevissima alvi tormina incidant, non secus ac si veneni quid illis fuerit propinatum. Memorabile etiam est exemplum, quod Timaeus a Güldenklee Lib. VII. de Morb. Venenat. cas. 23.