Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 180
Unproofread scanNot analysed yet
Est vero hoc ipsum ipsum minera arsenici, dum acriori igne sub praeparatione vitri caerulei, quod dicitur smaitum, germanice Blaue Farbe, ex eo flores albi sublimantur, qui vocari solent Gifft- Mehl; Hi fortiori ignis temperamento funduntur in corpus vitriforme album, quod voeatur arsenicum album, vel etiam crystallinum venenum innumeris lethalibus exemplis satis infamatum. Quandocunque ad partes decem slorum additur una sulphuris vulgaris &haec invicem funduntur, non album, sed citrino colore tinctum arsenicum prodit. Si vero duae partes sulphuris cum decem partibus pulveris albi miscentur, igne fusionis arsenicum rubrum emergit. Haec omnia sunt venena, sed perniciosissimum xbum; veteribus vero plane incognitae hae tres species fuerunt; mineram vero suam, ex qua praeparantur, videlicet cobaltum, vehementia &celeritate nocendi longissime exsuperant. Atque hoc venenum est nostris temporibus commune &usu pervulgatum, quo ad patranda veneficia pessime utuntur, maxime ob hanc causam, quia gustu non percipitur, &in solida aeque ac fluida forma commode offerri potest. §. XIII. Vera venena mineralia veteribus fuerunt incognita, qui falso res alias noxias ex hoc regno venenis adscripserunt. Scholion. Antiqui medici res fere omnes minerales nativas naturae humenae incongruas vel infestas pro venenis habuerunt, unde argentum vivum, antimonium crudum, vitriolum album, &omnes vitrioli species, lithargyrium quoque &cerussam, it. lapidem laguli, adamantem venenorum classi annumerare non dubitarunt. Maxime omnium vero auripigmentum, quod arsenicum vocarunt teste, Celso Lib. 5. cap. 5. pag. 260. in venenorum familiam reduxerunt, quum tamen omnis virulentae &enecantis naturae expers sit. Quo spectat etiam veterum sandaraca, quam arsenicum rubrum vocarunt, &ex colliquato auripigmento confecerunt, quod etiam onecandi virtute orbatam est. Neque vero negamus, has omnes enumeratas species naturae humanae minus convenire, vel etiam rodente quadam virtute esse instructas; sed tamen neutiquam hinc concludendum est, eas ad venenorum elassem esse reserendas, quoniam veri veneni characteres deficiunt.