# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 182

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/182
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/182

Jam vero auripigmentum omni drastica purgante & emetica virtute caret, neque animantia necat, frequenti experimento instituto in canibus, felibus, quibus in insigni dosi ad drachmam unam & ultra id obtulimus sine ulla subsequente noxa. Et utut auripigmentum accensum fumum foetidum emittat, tamen potius est sulphureae, quam arsenicalis vel mercurialis naturae. Quod vel inde patet. dum ex aequali auripigmenti & mercurii subsimati parte sublimatione cinnabarim elegantissime rubicundam obtinuimus. Arsenicum vero, sive album, sive flavum & rubrum, summum est venenum, & omnis generis animantia in paulo majori dosi assumtum brevi necat. Ut adeo ex jam dictis satis clare appareat, auripigmentum cum arsenico citrino neutiquam esse confundendum, quod tamen a plurimis medicis, imo collegiis factum esse acta & responsa publica loquuntur. Praeter arsenici tres species etiam argentum vivum, in spiritibus acidis & mineralibus solutum, veri veneni indolem atque vim habet. Scholion. Mercurius currens vivus omnis virulentiae expers est, neque in inventi quantitate haustus ullum ex animantibus interficit, sed pondere suo cito per alvum elabitur, atque adeo in passione iliaca, quae a fecibus infarctis & intestinorum complicatione sit, summum, & frequenti experimento probatum remedium existit. Si vero ab acido corrosivo, ut est spiritus salis vel nitri, dissolvitur, acrimoniam summe corrosivam acquirit, qua non modo fibras ventriculi & intestinorum nerveas lancinat & discindit ut omnium corrosivorum mos est, sed & constrictivam & erodentem vim suam ulterius diffundit, & universum systema nervosarum partium in spasticas constrictiones violenter conjicit; unde sanguinis liber influxus & effluxùs sistitur, & mors paratur. Quia vero ob causticam acrimoniam hoc venenum non facile offerri potest, hinc rarissimi casus in medicorum libris prostant eorum, qui veneno hoc interfecti fuerunt. Eo plura vero exempla in praxi medica occurrunt, ubi medicamenta mercurialia non rite parata & correcta valde atrocia, imo funesta symptomata excitarunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
