Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 184
Unproofread scanNot analysed yet
Nec tamen cicuta, quae nostris in regionibus progignitur, indolis venenatae expers est; nam quod lethalia symptomata hominibus induxerit, aliquot consignatis historiis luculenter docet Cl. Wepserus in elegantissimo libro de Cicuta aquatica. Napellum venenum esse plures historiae &observationes testantur, quas videsis collectas in Dom. Zornii Botanologia Med. pag. 458. De noxis venenatis solani furiosi, &hyoscyami memorabilia &,ut solet erudite tradit Cl. Wepferus loc. cit. p. 237. XIIX. Dantur venena certis potissimum animantibus noxia, quae in hominibus venenatam efficaciam vix exerunt. Scholion. Ita amygdalae amarae in volucribus, praesertim in ciconia, columba convulsiones excitant. Eaedem amygdalae &nuces vomicae felibus &canibus oblatae cum convulsionibus interficiunt. Piscatores cocculis pisces necare, notissimum est. Spiritus etiam vini rectificatus ad unum vel duo cochlearia telium ori infusus, in iis mox horrendas producit convulsiones. Videtur autem sulphur illud vaporosum, quod commemoratis simplicibus inest, &quo etiam amygdalae amarae imbutae sunt, testante id ipsum spiritu vini super illas abstracto, animantium cerebro maxime infensum, atque adeo iis magis noxium, quam hominibus, quos natura majori cerebri mole, &uberiori fluidi nervei quantitate donavit. XIX Agunt venena summa partium tenuitate, qua sese altius partibus nervosis insinuant, iisque infensissimos motus inducunt. Scholion. Habet hoc regnum naturae, ut ex minimo maximi &stupendi producantur effectus. Quam tenuis atque exigua est illa portio, tam in ovulo foeminino, quam semine virili, ex qua homo pro pogignitut. Nonne totius naturae conservatio si animantium ac vegetabilium regna spectemus, tenuissima materia seminibus inclusa sustinetur. Quam stupendi effectus in rerum natura praestentur a tenuissimis fluidis, aëre, aethere, in propatulo est. Est etiam illud quiddam exiguum, quod mortem infert, &machinam corporis humani destruit, ut quidem videmus in peste, cujus contagium subtilissimo vapore serpit aliisque communicatur.