Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 186
Unproofread scanNot analysed yet
Agunt quaedam venena principio tenuissimo salino acri constringente, alia subtilissimo vaporoso sulphureo, naturae infesto. Scholion. Sale subtilissimo acerrimo caustico agunt maxime venena ex minerali regno, ut arsenicum, cobaltum. vitrum ®ulus antimonii &mercurius corrosivus factus. Ex vegetabilibus cicutae napelli, &quaedam fungorum species. Et utut acrimonia illa ob summam tenuitatem gustus organon non feriat, tamen salina acris eorum indoles partim ex solutione cum aqua, partim ex septica, erodente &vesicatoria, quam exerunt partibus externis applicata, ea satis liquida dijudicanda est. Graveolenti vero &inimico sulphure vaporoso operantur narcotica; siquidem coctione ingratissimum vaporem exhalant. Et sicut corrosiva in substantiam partium nervearum maxime grassantur: ita vaporosa &narcotica tenuissimum illud fluidum, quod nervosis partibus insidet, &ex cerebro ad eas derivatur, corrumpunt ejusque motum extinguunt, unde motus &sensus perire solent. quemadmodum contra corrosiva motus reddunt vehementiores. §. XXI. ex mineralium &vegetabilium Venena, praesertim regno petita, saevitiam suam maxime exercent in ventriculum, velut partem valde nervosam &sensibilem. Scholion. Ventriculum cum ejus orificiis propter tunicas nerveas &copiosos ex intercostali &octavo pari nervos ad eas abeuntes exquisitissimo sensu &motu peristultico gaudere atque adeo cum universi corporis nervosis partibus communicationem &&consensum habere, supra jam satis ostensum est. Quum itaque venena hanc partem inter nerveas principem primo &immodiate tangant atque afficiant, &diutius quoque illi immorentur atque etiam succo fermentali gastrico dissolvantur, non mirum est, illa in ventriculo praecipuam suam tyrannidem exercere, quod cardialgiae, anxietates, constrictiones &compressiones praecordiorum, vomitiones, nausea, inflammationes, maculae &stigmata sphacelosa post mortem satis abundeque testantur. Et notabile est, quod narcotica, it.