# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 186-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, 186. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/186-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/186-2

chir. 34. Lib. VI. Neque alia profecto ratione juvat viscus, vel pars quaedam animalis rabidi, quod plagam inflixit, apposita, vel oleum scorpionum tantopere adversus eorum ictus commendatum, quam emolliente ac demulcente virtute. Nam quod ex vipera, scorpione, aut alio animali rabido quidpiam interne vel externe usurpatum specifica & vi quadam quasi magnetica omnem veneno efficaciam subito detrahat, id potius inter fabellas aniles, quam veras observationes practicas reponendum puto. Serpentum enim ac viperarum, quas nostrae regiones alunt, ictus minime virulentus est, unde frustra ex serpentibus ac viperis praebetur medicina, quae etiam sine eo non nocent. Nam vere scribit Celsus loc. cit. Italia frigidioresque regiones hac parte salubritatem habent, quod minus terribiles angues edunt. §. XXVIII. Adversus venena corrosiva ac drastica & inflammatopinguibus, & lacte copiosius hausto ria purgantia oleosis praesentius non datur auxilium. Scholion.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
