# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 186

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/186

Agunt quaedam venena principio tenuissimo salino acri constringente, alia subtilissimo vaporoso sulphureo, naturae infesto. Scholion. Sale subtilissimo acerrimo caustico agunt maxime venena ex minerali regno, ut arsenicum, cobaltum. vitrum & regulus antimonii & mercurius corrosivus factus. Ex vegetabilibus cicutae napelli, & quaedam fungorum species. Et utut acrimonia illa ob summam tenuitatem gustus organon non feriat, tamen salina acris eorum indoles partim ex solutione cum aqua, partim ex septica, erodente & vesicatoria, quam exerunt partibus externis applicata, ea satis liquida dijudicanda est. Graveolenti vero & inimico sulphure vaporoso operantur narcotica; siquidem coctione ingratissimum vaporem exhalant. Et sicut corrosiva in substantiam partium nervearum maxime grassantur: ita vaporosa & narcotica tenuissimum illud fluidum, quod nervosis partibus insidet, & ex cerebro ad eas derivatur, corrumpunt ejusque motum extinguunt, unde motus & sensus perire solent. quemadmodum contra corrosiva motus reddunt vehementiores. §. XXI. ex mineralium & vegetabilium Venena, praesertim regno petita, saevitiam suam maxime exercent in ventriculum, velut partem valde nervosam & sensibilem. Scholion. Ventriculum cum ejus orificiis propter tunicas nerveas & copiosos ex intercostali & octavo pari nervos ad eas abeuntes exquisitissimo sensu & motu peristultico gaudere atque adeo cum universi corporis nervosis partibus communicationem & & consensum habere, supra jam satis ostensum est. Quum itaque venena hanc partem inter nerveas principem primo & immodiate tangant atque afficiant, & diutius quoque illi immorentur atque etiam succo fermentali gastrico dissolvantur, non mirum est, illa in ventriculo praecipuam suam tyrannidem exercere, quod cardialgiae, anxietates, constrictiones & compressiones praecordiorum, vomitiones, nausea, inflammationes, maculae & stigmata sphacelosa post mortem satis abundeque testantur. Et notabile est, quod narcotica, it.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
