Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 189
Unproofread scanNot analysed yet
XXIII. Omnia vera vonena id commune habent, ut spasmos partibus nervosis &fibrosis inducendo interficiant. Scholion. Vana est in medicorum scholis contentio, utrum venena sanguinis massam colliquando, an potius coagulando perimant. Nam venena, ut nobis firmiter persuasum est, primario non tam in fluidas, quam potius in solidas partes, quae fluida regunt, vim suam exercent; sique ex innumeris hominum, venenis interfectorum, historiis invicem collatis annotata ibi symptomata intueamur, facile intelligemus, ea utplurimum inter se convenire, eorumque causam unice referendam esse ad violentas &convulsivas partium nervosarum contractiones, quae liberum fluidorum motum perturbant vel penitus extinguunt. Quo magis illa veritas confirmatur, quod spasmi nervosarum partium naturae humanae sint infensissimi, nec tantum morbosi, sed etiam plane mortiferi. Perturbant enim sanguinis &humorum motum vitalem, qui ad exteriora &superficiem corporis tendit, omnesque excretiones juvat, atque adeo vitales succos potius ad interiora urgent, ac tubulis constrictis liberum eorum itum ac reditum sufflaminant. Agunt vero omnium trium regnorum venena eadem prorsus vi, spasticas nimirum stricturas inferendo. Pro differente autem locorum &partium natura alia atque alia inducunt symptomata In cerebro nempe ejusque membranis deliria, convulsiones, epilepsiam nimiumque soporem inferunt: in membranis spinalis medullae agitationes artuum convulsivas, inquietudinem &jactationem corporis; in corde &arteriarum compage animi deliquia, virium plenariam prostrationem, cordis tremorem, pulsum contractum &celerem, imo plane deficientem producunt. In nervis pneumonicis &diaphragmaticis singultum, aegram &summe anxiam respirationem cum violenta diaphragmatis ad superiora retractione, strangulationis ac suffocationis metu efficiunt.