# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 19

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, HYPOTHESIVM MEDICARVM IN ARTE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/19

Scholion. Utut omnibus hisce causis magna insit potentia motus secundum naturam pervertendi; minus tamen sufficiunt ad omnes causarum morbificarum classes constituendas. Veras enim & proximas, quae morbos efficiunt, & quae in motuum turbato ordine consistunt, non attingunt, neque cur certis aetatibus proprii sint morbi, aut quare vehementes animi turbationes aut venena in perfecte sanis etiam corporibus gravissimas afflictiones celerrime inferant, ex hisce explicari potest. § VII. Neque eorum hypotheses, qui omnes morbos ex salina, acri vel scorbutica humorum intemperie aut dyscrasia deductos volunt, examen sustinent. Scholion. Utique magna est salium, uti videmus in causticis, potentia in corporis nostri solidas partes, eas lancinando, irritando, corrodendo: sed tamen longe adhuc aliae causae sunt, quae morbos & dispositionem ad eos inferunt. Ecquis enim est, qui apte ex iis morbos ex humorum & sanguinis redundantia eorumque circa viscera stagnatione provenientes explicare conabitur; multo minus haereditariorum morborum & qui certis aetatibus proprii, quorum ingens est numerus & vehementia, origines & causae exinde repeti poterunt: item, quare ii, qui intemperantissime vivunt, non statim aegrotent. §. VIII. Neque ex sola sanguinis & humorum nimia redundantia eorumqve excretionibus suppressis omnium affectuum causae apte deduci possunt. Schoed by Goc Scholion. Eam abundantiam sanguinis, quae liberae ejus circulationi obicem ponit, multarum earumque chronicarum maxime passionum primam subinde & praecipuam originem praebere, omni caret dubio, Testes sunt solennes illae mensium in feminis & haemorrhoidum in viris impeditae, suppressae vel repente cohibitae excretiones.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
